Hľadaný výraz: Gn 25,27-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis. 28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob. 29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus, 30 ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus). 31 Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”. 32 Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”. 33 Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita. 34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

1

mail   print   facebook   twitter